De Italica Universitate
Mare discipulorum defendit eruditionem
Mare discipulorum in vias Romae irruperunt 14 Octobris mensis ut reclamarent decretis legis “Gelmini” (quae est summa studiorum moderatrix). Nova interpellatio erit proximo 17 Novembris mensis. Hoc decretum legis providet prorogationem immobilitatis nominationum in publica administratione usque ad 2014 et amputationes octo centenorum milium euronum. Doctores indagationis videbunt suas remunerationes annuas minutas milium euronum et imponetur amputatio efficax sumptibus ad operas peregrinas.
Discipuli “Secondae Universitatis Neapolis” Romam tulerunt tabulam ad interpellationem in qua scripserant: “Quod non fecerunt barbari, fecit Gelmini”. Hoc scriptum in tabula erat in lingua latina, nam discipuli sunt Universitatis Litterarum. Interpellationes causa fuerunt motus initii scholae. Disputatio Decreti Legis “Gelmini” erit diebus 18 et 25 Novembris mensis. Discipuli et magistri habuerunt multas difficultates ultimis mensibus, sed nolunt recusare ius Universitati.
Discipuli et doctores indagationis sunt posteri orbis eruditionis: si moritur Universitas hodie, non nascitur eruditio posteri diei.
Mitto ligamen ephemeridis “La Repubblica” de interpellatione universitatis in Roma, etiam sunt magistri et discipuli “Secundae Universitatis Neapolis”:
Scripsit Rosanna Scialdone - 14/11/2010 16h11
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada